Keywords: Donació de l'Hospital i Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg ca Donació de l'Orde de l'Hospital i del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV 1140 IUniversorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro eiusque salutifero Sepulcro necnon etiam sanctissimo Iherosolimitano Ospitali venerandeque militie Templi et ut post eius obitum hoc ratum et firmissimum perpetuo teneretur suos homines iurare fecit Ea de causa Raimundus Ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche Iherosolimitani totiusque conventus suprascripti Ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit Igitur ego supra memoratus Raimundus licet indignus Ospitalis Iherosolimitani custos una cum Martino priore et Cacxale priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc iuraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo barchinonensi tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem Ospitalis predicti partem que pertinet Ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis progenies tua sub hac fidelitate evo perenni et secula cuncta Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo Ospitali iam dicto remaneat Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Iacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo iuvante poteris adquirire singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis paschuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adiuvent Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius scriptum est Quin etiam retinemus in Iacca tantum spacium terre quo domus et ecclesia ad opus Ospitalis possint confici Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro iure in tuam potestatem tradimus et homines a iuramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summittimus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat oculisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Iuda proditore participetur; et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis M C XL Sig+num Raimundi Ospitalis magistri Sig+num Martini prioris + Fortunius abbas Montis Aragonis + Signum Raimundi comes + Signum Frontini + Signum Ferriz + Signum Arpa + Signum Maza + Signum Fortun Garcez + Garci Garcez + Galind Xemenons + Fortun Guerra Sig+num Michael d'Alberon Sig+num Lob Blasco Sig+num Lob Garciaz d'Aitan Sig+num Cornelii + Poncius scriptor comitis notavit Arxiu Diocesà de Barcelona 1140 ací all Documents of Ramon Berenguer IV of Barcelona PD-old-100 Wills Arxiu Diocesà de Barcelona Sovereign Military Order of Malta |